- CARROCIUM
- CARROCIUMItalis dicitur sacrum totius exercitus vexillum, Romanis inferioribus Labarum, Germanis et Anglis Standardum. Illis, quod e carro erigeretur, motus gratiâ: His, quod sollennem nihilominus stationem in exercitu obtineret: carrus enim, ut coetera forma, utrique erat communis. Vide Sigonium in Friderico I. cuius Notarius Burchardus Ep. de excidio Mediolan. horum Carrocium fusius describit. Brito Atmoricanus Philippidos, l. 11. de Ottone Imperatore praelituro, canit:Erigit in carro palum, paloque draconemImplicat, ut possit procul hinc atque inde videri,Quem super auratâ volucer Iovis imminet alâ.Spelman. Magio vox Itala est, quasi currum magnum dicas, altioris currus formam exprimebat, superioribus saeculis in castris maxime usitatum. In his enim, iam tintinnabulorum maiorum in Christiana Templa usu receptô, Imperatores exercituum, quasi in civitate ambulatoria, curru utebantur, cum turriculacamparia e ligno, itidem ambulatoriâ, e qua tintinnabulum pendebat ingens. Positis itaque castris, prope Imperatoris tentorium Carrocium (sic enim is currus appellabatur, ut dictum) locabatur, princepsque signum militare mutum in suprema parte figebatur. Sole occidente et mane ante lucem, tintinnabulum miles aliquis pulsabat, Deum venerandi signum praebens: eôdem, cum bellicum canendum erat, milites ad arma vocabantur. Cum in hostem progrediendum acieque confliegendum esset, Carrocium in media acie cum signo praenotato, et tintinnabulo sistebant, et tamquam Imperatorem illud circum vallatum custodibus, ab hoste, magnâ curâ, ne caperetur, tuebantur; tantumque erat tuendi ac defendendi studium, tantus militum ardor, ut quem locum quisque vivens occupâsset, cum amislâ anima corpore tegeret: Maximi enim dedecoris locô habebatur, Carrocium amisisse. Quamobrem Accursius in quodam glossem. scribit, regulae cuidam inhaerendum, tamquam solent Bononienses Carrocio; Bononiae enim multos annos versatus fuerat: quae verba postea apud Iurecoss. in Proverbium venerunt, ut videre est apud Alciatum, de verborum signif. Vide Hier. Magium de Tintinnab. c. 13. ubi iconem quoque Carrocii cum tintinnabulo ac vexillo exhibet. Plenius Carrocium describit Anton. Campus Cremonensis in descr. Cremonae: Annô Christi M. LXXXI. Cremonenses Carrocium instituerunt, quod, quia eius usum, una cum libertate, gratiâ Berthae Augustae ab Henrico Imperatore impetrâssent, Bertam aut Bertacciolam dixerunt. Erat currus amplior his atque sublimior, quam in communi usu: Invenêre Longobardi, primique omnium, secundum aliquos, Mediolanenses usurpârunt. Ornabatur id a quibusdam pannô rubrô, ab aliis albô, a Cremonensibus vero mixtim rubrô et albô, denique pro colore, quô cuiusque civitatis insigne. Sed et seni boves, a quibus trahebatur, simili pannô tecti. In medio autem erat antenna cum vexillo sive labaro, praeter crucem rubram coetera albô, cuiusmodi in supplicationibus hodieque nonnullis in locis gestantur: et ab eadem antenna dependuli funes, quos validi robustique iuvenes manibus attinebant, inque eius summo campana, appellata Nola. Nefas autem educere, nisi publicô decretô, nec minus mille quingentis ad custodiam eius militibus strenuis et panopliâ ac bipennibus egregie munitis: prope etiam Duces omnes ac militiae praefecti; at pone tibicines VIII. multique ad rem divinam Sacerdotes. Praecipua tamen currus huius cura dabatur viro virtute et peritiâ rei militari sinsigni, quôque loci ille statueretur, eô tum ius dici, tum consilium haberi de summa belli solebat. Eodem et sauciis receptus erat atque confugium, iisque qui vel pugnando defessi, vel a multitudine hostium premerentur: apud Fr. Svertium Notis in Magium. Addo, quod de Mediolanensibus ait Campus, confirmari a Sigonio l. 8. ad A. C. 1638. a Conrado II. Imperatore auctorem seditionum in Italia exortarum,Heribertum Episcopum Mediolanensem, qui vexillô insolenti in stupendo curru erectô usus fuerat, depositum ac exiliô multatum fuisse, referente. Vide quoque Villanium Florentinum in Chron. ubi Florentinorum Carrocium a Senesibus captum et Martinozum dictum fuisse, memoriae prodidit. An et aliae nationes, praeter Italos, huiusinodi in castris uti soliti sint, sibi incompertum esse, ait Magius, ubi supra. Imo non Italos solum huiusinodi vexillis usos esse, docet Car. du Fresne, qui auctorem eorum Heribertum praedictum Mediolanensium Archiepiscopum, qui circa A. C. 1124. vixit, statuere videtur, ex Corio in Historia Mediolan. l. 1. Nam et Ottoni IV. Imperatori tribuit Carrocium Guil. Britto Philipp. l. 11. ubi illud describitur: et Regis Hungariae carrocium pluribus exsequitur Nicetas in Manuele l. 5. num 3. ut et Cinnamus l. 6. c. 7. Saracenis pariter carrocium adscribit Turpinus in Historia Caroli M. c. 18. ut et Duci Lovaniensi Aegidius Monachus in Alexandro Episcop. Leodiens. c. 24. ubi id Standardum vocat. Habent et sua hodieque Galli Carrocia, sed nomine hôc denotant currus pensiles, quibus vehuntur, olim cariots branslans, antequam id nominis vulgaretur, nunc Carosses, dictos, etc. Uti vero nomina interdum peculiaria Carrociis indita fuisse, diximus, sic Parmenses Crevacerem seu Biancandum suum quondam appellâsse, discimus ex Sansovino et Carrario, Car. du Fresne Gloss. ubi Carrocium definit, vexillum exercitus praecipuum, quod currui impositum, a quatuor boum iugis trahebatur, et magnâ curâ in proeliis a lecto milite servabatur; quippe quô exui insignis probri locô per ea tempora habebatur, etc. Quod autem nolam seu campanulam, et figutam carrocii apud Antonium Campum expressam attinet, fuisse eam potius machinam, pro constituendo altari, ad celebrandum ante Carrocium, quam ipsum carrocium, cum Auctores complures campanae in carrocio ipso nullam faciant mentionem, imo tibicines potius in eo collocent, quorum cantu milites convocati et excitati sint, iudicat Car. Macer in Hierolex. Vide quoque infra aliquid voce Standardum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.